- STAURACINA Pallia
- STAURACINA Palliaapud eundem Anastasium in Adriano, Cortinas de pallis stauracinis seu quadruplis: Macris Fratribus pallia sunt, quibus multae cruces intextae, alias Polystauria, item Gammadia dicta, ex Torrigo de Cryptis Vatic. p. 184. Bulengerus exponit aurô et sericô pampinata, corymbiata, filicata, eo quod citerioribus Graecis, teste Moschopulô l. περὶ ςχεδῶν, ςτουράκια, ἕλικες i. e. corymbi et pampini dicerentur. At Car. du Fresiie in Glossar. sic dicta contendit, a storace, unde dictus color storacis, vel stauracis, storacinus vel stauracinus, quô tincta fuerint: Vide infra in voce Storax.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.